라틴어 문장 검색

Tu enim potes et apud tuam mentem suaviter habitare;
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:10)
nam eloquium tuum me delectat, quoniam graviter suave est vel suaviter grave;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 2:19)
Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 9:1)
Humaniori inquit non ita ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit, hoc enim cum sententia nequaquam convenit, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 5:1)
Quod cum fecisset, post hunc speculator et isset, Hoc ornamento sumpto, redit, angue perempto, Suauiter antiquum coruum sic ultus amicum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:23)
— Est igitur summum, inquit, bonum quod regit cuncta fortiter suauiterque disponit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:28)
Haec cum philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter suauiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:1)
Agrippam nihilo tractabiliorem, immo in dies amentiorem in insulam transportauit saepsitque insuper custodia militum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 4:2)
Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 15:1)
Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantemuiuere nec recte nec suauiter, haud quia grandocontunderit uitis oleamque momorderit aestus, nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,sed quia mente minus ualidus quam corpore totonil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,fidis offendar medicis, irascar amicis,cur me funesto properent arcere ueterno, quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.
(호라티우스의 첫번째 편지, 082)
''suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae vis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장3)
non tractabile asperum, intractabile, sub quo tractari nihil possit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 532)
quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:4)
Neque enim refert videre quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:5)
Quod si est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION